Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 104
Psal VulgClem 104:1  Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ; annuntiate inter gentes opera ejus.
Psal VulgClem 104:2  Cantate ei, et psallite ei ; narrate omnia mirabilia ejus.
Psal VulgClem 104:3  Laudamini in nomine sancto ejus ; lætetur cor quærentium Dominum.
Psal VulgClem 104:4  Quærite Dominum, et confirmamini ; quærite faciem ejus semper.
Psal VulgClem 104:5  Mementote mirabilium ejus quæ fecit ; prodigia ejus, et judicia oris ejus :
Psal VulgClem 104:6  semen Abraham servi ejus ; filii Jacob electi ejus.
Psal VulgClem 104:7  Ipse Dominus Deus noster ; in universa terra judicia ejus.
Psal VulgClem 104:8  Memor fuit in sæculum testamenti sui ; verbi quod mandavit in mille generationes :
Psal VulgClem 104:9  quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac :
Psal VulgClem 104:10  et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum,
Psal VulgClem 104:11  dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
Psal VulgClem 104:12  cum essent numero brevi, paucissimi, et incolæ ejus.
Psal VulgClem 104:13  Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
Psal VulgClem 104:14  Non reliquit hominem nocere eis : et corripuit pro eis reges.
Psal VulgClem 104:15  Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
Psal VulgClem 104:16  Et vocavit famem super terram, et omne firmamentum panis contrivit.
Psal VulgClem 104:17  Misit ante eos virum : in servum venumdatus est, Joseph.
Psal VulgClem 104:18  Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ; ferrum pertransiit animam ejus :
Psal VulgClem 104:19  donec veniret verbum ejus. Eloquium Domini inflammavit eum.
Psal VulgClem 104:20  Misit rex, et solvit eum ; princeps populorum, et dimisit eum.
Psal VulgClem 104:21  Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ :
Psal VulgClem 104:22  ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret.
Psal VulgClem 104:23  Et intravit Israël in Ægyptum, et Jacob accola fuit in terra Cham.
Psal VulgClem 104:24  Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus.
Psal VulgClem 104:25  Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus.
Psal VulgClem 104:26  Misit Moysen servum suum ; Aaron quem elegit ipsum.
Psal VulgClem 104:27  Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham.
Psal VulgClem 104:28  Misit tenebras, et obscuravit ; et non exacerbavit sermones suos.
Psal VulgClem 104:29  Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum.
Psal VulgClem 104:30  Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum.
Psal VulgClem 104:31  Dixit, et venit cœnomyia et ciniphes in omnibus finibus eorum.
Psal VulgClem 104:32  Posuit pluvias eorum grandinem : ignem comburentem in terra ipsorum.
Psal VulgClem 104:33  Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum.
Psal VulgClem 104:34  Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus :
Psal VulgClem 104:35  et comedit omne fœnum in terra eorum, et comedit omnem fructum terræ eorum.
Psal VulgClem 104:36  Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum.
Psal VulgClem 104:37  Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus.
Psal VulgClem 104:38  Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos.
Psal VulgClem 104:39  Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem.
Psal VulgClem 104:40  Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos.
Psal VulgClem 104:41  Dirupit petram, et fluxerunt aquæ : abierunt in sicco flumina.
Psal VulgClem 104:42  Quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham puerum suum.
Psal VulgClem 104:43  Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia.
Psal VulgClem 104:44  Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt :
Psal VulgClem 104:45  ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant.