ROMANS
Chapter 13
Roma | VulgSist | 13:1 | Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit: Non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt a Deo, ordinata sunt. | |
Roma | VulgSist | 13:2 | Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt: | |
Roma | VulgSist | 13:3 | nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac: et habebis laudem ex illa: | |
Roma | VulgSist | 13:4 | Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time: non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est: vindex in iram ei, qui malum agit. | |
Roma | VulgSist | 13:5 | Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. | |
Roma | VulgSist | 13:6 | Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes. | |
Roma | VulgSist | 13:7 | Reddite ergo omnibus debita: cui tribulatum, tributum: cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem: cui honorem, honorem. | |
Roma | VulgSist | 13:8 | Nemini quidquam debeatis: nisi ut invicem diligatis: qui enim diligit proximum, legem implevit. | |
Roma | VulgSist | 13:9 | Nam: Non adulterabis: Non occides: Non furaberis: Non falsum testimonium dices: Non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum. | |
Roma | VulgSist | 13:11 | Et hoc scientes tempus: quia hora est iam nos de somno surgere. Nunc enim propior est nostra salus, quam cum credidimus. | |
Roma | VulgSist | 13:12 | Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Abiiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. | |
Roma | VulgSist | 13:13 | Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et aemulatione: | |