ROMANS
Chapter 3
Roma | VulgSist | 3:3 | quid enim si quidam illorum non crediderunt? Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Absit. | |
Roma | VulgSist | 3:4 | Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: Ut iustificeris in sermonibus tuis: et vincas cum iudicaris. | |
Roma | VulgSist | 3:5 | Si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? | |
Roma | VulgSist | 3:7 | Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor? | |
Roma | VulgSist | 3:8 | et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio iusta est. | |
Roma | VulgSist | 3:9 | Quid ergo? praecellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Iudaeos, et Graecos omnes sub peccato esse, | |
Roma | VulgSist | 3:12 | Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. | |
Roma | VulgSist | 3:13 | Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: Venenum aspidum sub labiis eorum: | |
Roma | VulgSist | 3:19 | Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo: | |
Roma | VulgSist | 3:20 | quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati. | |
Roma | VulgSist | 3:21 | Nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est: testificata a lege et Prophetis. | |
Roma | VulgSist | 3:22 | Iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi in omnes, et super omnes, qui credunt in eum: non enim est distinctio: | |
Roma | VulgSist | 3:24 | Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu, | |
Roma | VulgSist | 3:25 | quem proposuit Deus propitiatorem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum | |
Roma | VulgSist | 3:26 | in sustentatione Dei, ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore: ut sit ipse iustus, et iustificans eum, qui est ex fide Iesu Christi. | |
Roma | VulgSist | 3:27 | Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei. | |
Roma | VulgSist | 3:30 | Quoniam quidem unus est Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide, et praeputium per fidem. | |