ROMANS
Chapter 8
Roma | VulgSist | 8:1 | Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu: qui non secundum carnem ambulant. | |
Roma | VulgSist | 8:3 | Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum in carne, | |
Roma | VulgSist | 8:4 | ut iustificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. | |
Roma | VulgSist | 8:5 | Qui enim secundum carnem sunt: quae carnis sunt, sapiunt. qui vero secundum spiritum sunt: quae sunt spiritus, sentiunt. | |
Roma | VulgSist | 8:7 | quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subiecta: nec enim potest. | |
Roma | VulgSist | 8:9 | Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet: hic non est eius. | |
Roma | VulgSist | 8:10 | Si autem Christus in vobis est: corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter iustificationem. | |
Roma | VulgSist | 8:11 | Quod si Spiritus eius, qui suscitavit Iesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. | |
Roma | VulgSist | 8:13 | Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. | |
Roma | VulgSist | 8:15 | Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater). | |
Roma | VulgSist | 8:17 | Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi: si tamen compatimur, ut et conglorificemur. | |
Roma | VulgSist | 8:18 | Existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis. | |
Roma | VulgSist | 8:20 | Vanitati enim creatura subiecta est non volens, sed propter eum, qui subiecit eam in spe: | |
Roma | VulgSist | 8:21 | quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. | |
Roma | VulgSist | 8:23 | Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei expectantes, redemptionem corporis nostri. | |
Roma | VulgSist | 8:24 | Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quae videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat? | |
Roma | VulgSist | 8:26 | Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. | |
Roma | VulgSist | 8:27 | Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis. | |
Roma | VulgSist | 8:28 | Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis, qui secundum propositum vocati sunt sancti. | |
Roma | VulgSist | 8:29 | Nam quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. | |
Roma | VulgSist | 8:30 | Quos autem praedestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et magnificavit. | |
Roma | VulgSist | 8:32 | Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quo modo non etiam cum illo omnia nobis donavit. | |
Roma | VulgSist | 8:34 | quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis. | |
Roma | VulgSist | 8:35 | Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius? | |
Roma | VulgSist | 8:36 | (sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die: aestimati sumus sicut oves occisionis.) | |
Roma | VulgSist | 8:38 | Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, | |