ROMANS
Chapter 2
Roma | VulgSist | 2:1 | Propter quod inexcusabilis es o homo omnis, qui iudicas. In quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quae iudicas. | |
Roma | VulgSist | 2:3 | Existimas autem hoc o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei? | |
Roma | VulgSist | 2:4 | An divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit: | |
Roma | VulgSist | 2:5 | Secundum autem duritiam tuam, et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, | |
Roma | VulgSist | 2:7 | iis quidem, qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quaerunt, vitam aeternam: | |
Roma | VulgSist | 2:8 | iis autem, qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira, et indignatio. | |
Roma | VulgSist | 2:9 | Tribulatio, et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci: | |
Roma | VulgSist | 2:12 | Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. | |
Roma | VulgSist | 2:13 | Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur. | |
Roma | VulgSist | 2:14 | Cum autem Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex: | |
Roma | VulgSist | 2:15 | qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus, | |
Roma | VulgSist | 2:16 | in die, cum iudicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Iesum Christum. | |
Roma | VulgSist | 2:20 | eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae, et veritatis in lege. | |
Roma | VulgSist | 2:25 | Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem praevaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. | |
Roma | VulgSist | 2:26 | Si igitur praeputium iustitias legis custodiat: nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? | |
Roma | VulgSist | 2:27 | et iudicabit id, quod ex natura est praeputium, legem consummans, te, qui per litteram, et circumcisionem praevaricator legis es? | |
Roma | VulgSist | 2:28 | Non enim qui in manifesto est, Iudaeus est: neque quae in manifesto in carne est, est circumcisio: | |