Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next
Chapter 1
Song VulgHetz 1:1  Osculetur me osculo oris sui: quia meliora sunt ubera tua vino,
Song VulgHetz 1:2  fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum: ideo adolescentulæ dilexerunt te.
Song VulgHetz 1:3  Trahe me: post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua: exultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum: recti diligunt te.
Song VulgHetz 1:4  Nigra sum, sed formosa, filiæ Ierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
Song VulgHetz 1:5  Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol: filii matris meæ pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.
Song VulgHetz 1:6  Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
Song VulgHetz 1:7  Si ignoras te o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hœdos tuos iuxta tabernacula pastorum.
Song VulgHetz 1:8  Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te amica mea.
Song VulgHetz 1:9  Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis: collum tuum sicut monilia.
Song VulgHetz 1:10  Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
Song VulgHetz 1:11  Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
Song VulgHetz 1:12  Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur.
Song VulgHetz 1:13  Botrus cypri dilectus meus mihi, in vineis Engaddi.
Song VulgHetz 1:14  Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra es, oculi tui columbarum.
Song VulgHetz 1:15  Ecce tu pulcher es dilecte mi, et decorus. Lectulus noster floridus:
Song VulgHetz 1:16  tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.