Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 6
Song VulgCont 6:1  Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
Song VulgCont 6:2  Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
Song VulgCont 6:3  Pulchra es amica mea, suavis, et decora sicut Ierusalem: terribilis ut castrorum acies ordinata.
Song VulgCont 6:4  Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum, quæ apparuerunt de Galaad.
Song VulgCont 6:5  Dentes tui sicut grex ovium, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis.
Song VulgCont 6:6  Sicut cortex mali Punici, sic genæ tuæ absque occultis tuis.
Song VulgCont 6:7  Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
Song VulgCont 6:8  Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt: reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
Song VulgCont 6:9  Quæ est ista, quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?
Song VulgCont 6:10  Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala Punica.
Song VulgCont 6:11  Nescivi: anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab.
Song VulgCont 6:12  Revertere, revertere Sulamitis: Revertere, revertere, ut intueamur te.