SONG OF SOLOMON
Chapter 4
Song | VulgCont | 4:1 | Quam pulchra es amica mea, quam pulchra es! Oculi tui columbarum, absque eo, quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum, quæ ascenderunt de monte Galaad. | |
Song | VulgCont | 4:2 | Dentes tui sicut greges tonsarum, quæ ascenderunt de lavacro, omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas. | |
Song | VulgCont | 4:3 | Sicut vitta coccinea, labia tua: et eloquium tuum, dulce. Sicut fragmen mali Punici, ita genæ tuæ, absque eo, quod intrinsecus latet. | |
Song | VulgCont | 4:4 | Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis: mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium. | |
Song | VulgCont | 4:6 | donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris. | |
Song | VulgCont | 4:8 | Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni: coronaberis de capite Amana, de Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. | |
Song | VulgCont | 4:9 | Vulnerasti cor meum soror mea sponsa, vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui. | |
Song | VulgCont | 4:10 | Quam pulchræ sunt mammæ tuæ soror mea sponsa! Pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. | |
Song | VulgCont | 4:11 | Favus distillans labia tua sponsa, mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. | |
Song | VulgCont | 4:13 | Emissiones tuæ paradisus malorum Punicorum cum pomorum fructibus. Cypri cum nardo, | |
Song | VulgCont | 4:14 | nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis. | |