Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
Song VulgCont 7:1  Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum?
Song VulgCont 7:2  Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Iuncturæ femorum tuorum, sicut monilia, quæ fabricata sunt manu artificis.
Song VulgCont 7:3  Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici, vallatus liliis.
Song VulgCont 7:4  Duo ubera tua, sicut duo hinnuli gemelli capreæ.
Song VulgCont 7:5  Collum tuum sicut turris eburnea. Oculi tui sicut piscinæ in Hesebon, quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.
Song VulgCont 7:6  Caput tuum ut Carmelus: et comæ capitis tui, sicut purpura regis vincta canalibus.
Song VulgCont 7:7  Quam pulchra es, et quam decora charissima, in deliciis!
Song VulgCont 7:8  Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.
Song VulgCont 7:9  Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius: et erunt ubera tua sicut botri vineæ: et odor oris tui sicut malorum.
Song VulgCont 7:10  Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.
Song VulgCont 7:12  Veni dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.
Song VulgCont 7:13  Mane surgamus ad vineas, videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala Punica: ibi dabo tibi ubera mea. Mandragoræ dederunt odorem. In portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.