Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
SONG OF SOLOMON
1 2 3 4 5 6 7 8
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
Song VulgHetz 8:1  Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et iam me nemo despiciat?
Song VulgHetz 8:2  Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
Song VulgHetz 8:3  Læva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
Song VulgHetz 8:4  Adiuro vos filiæ Ierusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit.
Song VulgHetz 8:5  Quæ est ista, quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum? Sub arbore malo suscitavi te: ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
Song VulgHetz 8:6  Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum: quia fortis est ut mors dilectio. dura sicut infernus æmulatio, lampades eius lampades ignis atque flammarum.
Song VulgHetz 8:7  Aquæ multæ non potuerunt extinguere charitatem, nec flumina obruent illam: si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
Song VulgHetz 8:8  Soror nostra parva, et ubera non habet. quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
Song VulgHetz 8:9  Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea: si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
Song VulgHetz 8:10  Ego murus: et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo quasi pacem reperiens.
Song VulgHetz 8:11  Vinea fuit pacifico in ea, quæ habet populos: tradidit eam custodibus, vir affert pro fructu eius mille argenteos.
Song VulgHetz 8:12  Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius.
Song VulgHetz 8:13  Quæ habitas in hortis, amici auscultant: fac me audire vocem tuam.
Song VulgHetz 8:14  Fuge dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.