TITUS
Chapter 3
Titu | Vulgate | 3:1 | admone illos principibus et potestatibus subditos esse dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse | |
Titu | Vulgate | 3:2 | neminem blasphemare non litigiosos esse modestos omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines | |
Titu | Vulgate | 3:3 | eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem | |
Titu | Vulgate | 3:5 | non ex operibus iustitiae quae fecimus nos sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti | |
Titu | Vulgate | 3:8 | fidelis sermo est et de his volo te confirmare ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo haec sunt bona et utilia hominibus | |
Titu | Vulgate | 3:9 | stultas autem quaestiones et genealogias et contentiones et pugnas legis devita sunt enim inutiles et vanae | |
Titu | Vulgate | 3:11 | sciens quia subversus est qui eiusmodi est et delinquit proprio iudicio condemnatus | |
Titu | Vulgate | 3:12 | cum misero ad te Arteman aut Tychicum festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare | |
Titu | Vulgate | 3:14 | discant autem et nostri bonis operibus praeesse ad usus necessarios ut non sint infructuosi | |