ZECHARIAH
Chapter 1
Zech | VulgSist | 1:1 | In mense octavo in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae filii Addo, prophetam, dicens: | |
Zech | VulgSist | 1:3 | Et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum: et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. | |
Zech | VulgSist | 1:4 | Ne sitis sicut patres vestri, ad quos clamabant prophetae priores, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et de cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. | |
Zech | VulgSist | 1:6 | Verumtamen verba mea, et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras fecit nobis. | |
Zech | VulgSist | 1:7 | In die vigesima et quarta undecimi mensis Sabath, in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam filium Barachiae, filii Addo, prophetam, dicens: | |
Zech | VulgSist | 1:8 | Vidi per noctem, et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo: et post eum equi rufi, varii, et albi. | |
Zech | VulgSist | 1:9 | Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me Angelus, qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. | |
Zech | VulgSist | 1:10 | Et respondit vir, qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt, quos misit Dominus ut perambulent terram. | |
Zech | VulgSist | 1:11 | Et responderunt Angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur, et quiescit. | |
Zech | VulgSist | 1:12 | Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum usquequo tu non misereberis Ierusalem, et urbium Iuda, quibus iratus es? iste iam septuagesimus annus est. | |
Zech | VulgSist | 1:13 | Et respondit Dominus angelo, qui loquebatur in me verba bona, verba consolatoria. | |
Zech | VulgSist | 1:14 | Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Zelatus sum Ierusalem, et Sion zelo magno. | |
Zech | VulgSist | 1:15 | Et ira magna ego irascor super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsae vero adiuverunt in malum. | |
Zech | VulgSist | 1:16 | Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis: et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Ierusalem. | |
Zech | VulgSist | 1:17 | Adhuc, clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: Adhuc affluent civitates meae bonis: et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Ierusalem. | |
Zech | VulgSist | 1:19 | Et dixi ad angelum, qui loquebatur in me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua, quae ventilaverunt Iuda, et Israel, et Ierusalem. | |