Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZECHARIAH
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Zech VulgCont 2:1  Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum.
Zech VulgCont 2:2  Et dixi: Quo tu vadis? Et dixit ad me: Ut metiar Ierusalem, et videam quanta sit latitudo eius, et quanta longitudo eius.
Zech VulgCont 2:3  Et ecce angelus, qui loquebatur in me, egrediebatur, et angelus alius egrediebatur in occursum eius.
Zech VulgCont 2:4  Et dixit ad eum: Curre, loquere ad puerum istum, dicens: Absque muro habitabitur Ierusalem præ multitudine hominum, et iumentorum in medio eius.
Zech VulgCont 2:5  Et ego ero ei, ait Dominus, murus ignis in circuitu: et in gloria ero in medio eius.
Zech VulgCont 2:6  O, o fugite de terra Aquilonis, dicit Dominus: quoniam in quattuor ventos cæli dispersi vos, dicit Dominus.
Zech VulgCont 2:7  O Sion, fuge quæ habitas apud filiam Babylonis:
Zech VulgCont 2:8  quia hæc dicit Dominus exercituum: Post gloriam misit me ad Gentes, quæ spoliaverunt vos: qui enim tetigerit vos, tangit pupillam oculi mei:
Zech VulgCont 2:9  quia ecce ego levo manum meam super eos, et erunt prædæ his, qui serviebant sibi: et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me.
Zech VulgCont 2:10  Lauda, et lætare filia Sion: quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui, ait Dominus.
Zech VulgCont 2:11  Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.
Zech VulgCont 2:12  Et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata: et eliget adhuc Ierusalem.
Zech VulgCont 2:13  Sileat omnis caro a facie Domini: quia consurrexit de habitaculo sancto suo.