ZEPHANIAH
Chapter 1
Zeph | VulgSist | 1:1 | Verbum Domini, quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezechiae, in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda. | |
Zeph | VulgSist | 1:3 | congregans hominem, et pecus, congregans volatilia caeli, et pisces maris: et ruinae impiorum erunt: et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. | |
Zeph | VulgSist | 1:4 | Et extendam manum meam super Iuda, et super omnes habitantes Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus: | |
Zeph | VulgSist | 1:5 | et eos, qui adorant super tecta militiam caeli, et adorant, et iurant in Domino, et iurant in Melchom. | |
Zeph | VulgSist | 1:6 | Et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum, nec investigaverunt eum. | |
Zeph | VulgSist | 1:7 | Silete a facie Domini Dei: quia iuxta est dies Domini, quia praeparavit Dominus hostiam, sanctificavit vocatos suos. | |
Zeph | VulgSist | 1:8 | Et erit: in die hostiae Domini visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes, qui induti sunt veste peregrina: | |
Zeph | VulgSist | 1:9 | et visitabo super omnem, qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate, et dolo. | |
Zeph | VulgSist | 1:10 | Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus. | |
Zeph | VulgSist | 1:11 | Ululate habitatores Pilae: conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento. | |
Zeph | VulgSist | 1:12 | Et erit in tempore illo: scrutabor Ierusalem in lucernis: et visitabo super viros defixos in faecibus suis: qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus, et non faciet male. | |
Zeph | VulgSist | 1:13 | Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum: et aedificabunt domos, et non habitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. | |
Zeph | VulgSist | 1:14 | Iuxta est dies Domini magnus, iuxta est et velox nimis: vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis. | |
Zeph | VulgSist | 1:15 | Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, | |
Zeph | VulgSist | 1:17 | Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora. | |