Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ZEPHANIAH
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Zeph VulgClem 1:1  Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam, filium Chusi, filii Godoliæ, filii Amariæ, filii Ezeciæ, in diebus Josiæ, filii Amon, regis Judæ.
Zeph VulgClem 1:2  Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus :
Zeph VulgClem 1:3  congregans hominem et pecus, congregans volatilia cæli et pisces maris : et ruinæ impiorum erunt, et disperdam homines a facie terræ, dicit Dominus.
Zeph VulgClem 1:4  Et extendam manum meam super Judam et super omnes habitantes Jerusalem : et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina ædituorum cum sacerdotibus ;
Zeph VulgClem 1:5  et eos qui adorant super tecta militiam cæli, et adorant et jurant in Domino, et jurant in Melchom ;
Zeph VulgClem 1:6  et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quæsierunt Dominum, nec investigaverunt eum.
Zeph VulgClem 1:7  Silete a facie Domini Dei, quia juxta est dies Domini : quia præparavit Dominus hostiam ; sanctificavit vocatos suos.
Zeph VulgClem 1:8  Et erit : in die hostiæ Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina ;
Zeph VulgClem 1:9  et visitabo super omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa, qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo.
Zeph VulgClem 1:10  Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a Secunda, et contritio magna a collibus.
Zeph VulgClem 1:11  Ululate, habitatores Pilæ : conticuit omnis populus Chanaan, disperierunt omnes involuti argento.
Zeph VulgClem 1:12  Et erit in tempore illo : scrutabor Jerusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt in cordibus suis : Non faciet bene Dominus, et non faciet male.
Zeph VulgClem 1:13  Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum : et ædificabunt domos, et non habitabunt ; et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum.
Zeph VulgClem 1:14  Juxta est dies Domini magnus : juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara : tribulabitur ibi fortis.
Zeph VulgClem 1:15  Dies iræ dies illa, dies tribulationis et angustiæ, dies calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulæ et turbinis,
Zeph VulgClem 1:16  dies tubæ et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos.
Zeph VulgClem 1:17  Et tribulabo homines, et ambulabunt ut cæci, quia Domino peccaverunt ; et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora.
Zeph VulgClem 1:18  Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die iræ Domini : in igne zeli ejus devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram.