ZEPHANIAH
Chapter 1
| Zeph | Vulgate | 1:1 | verbum Domini quod factum est ad Sofoniam filium Chusi filium Godoliae filii Amariae filii Ezechiae in diebus Iosiae filii Amon regis Iuda | |
| Zeph | Vulgate | 1:3 | congregans hominem et pecus congregans volatile caeli et pisces maris et ruinae impiorum erunt et disperdam homines a facie terrae dicit Dominus | |
| Zeph | Vulgate | 1:4 | et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitantes Hierusalem et disperdam de loco hoc reliquias Baal et nomina aedituorum cum sacerdotibus | |
| Zeph | Vulgate | 1:5 | et eos qui adorant super tecta militiam caeli et adorant et iurant in Domino et iurant in Melchom | |
| Zeph | Vulgate | 1:6 | et qui avertuntur de post tergum Domini et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum | |
| Zeph | Vulgate | 1:7 | silete a facie Domini Dei quia iuxta est dies Domini quia praeparavit Dominus hostiam sanctificavit vocatos suos | |
| Zeph | Vulgate | 1:8 | et erit in die hostiae Domini visitabo super principes et super filios regis et super omnes qui induti sunt veste peregrina | |
| Zeph | Vulgate | 1:9 | et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa qui conplent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo | |
| Zeph | Vulgate | 1:10 | et erit in die illa dicit Dominus vox clamoris a porta Piscium et ululatus a secunda et contritio magna a collibus | |
| Zeph | Vulgate | 1:11 | ululate habitatores pilae conticuit omnis populus Chanaan disperierunt omnes involuti argento | |
| Zeph | Vulgate | 1:12 | et erit in tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis et visitabo super viros defixos in fecibus suis qui dicunt in cordibus suis non faciet bene Dominus et non faciet male | |
| Zeph | Vulgate | 1:13 | et erit fortitudo eorum in direptionem et domus eorum in desertum et aedificabunt domos et non habitabunt et plantabunt vineas et non bibent vinum earum | |
| Zeph | Vulgate | 1:14 | iuxta est dies Domini magnus iuxta et velox nimis vox diei Domini amara tribulabitur ibi fortis | |
| Zeph | Vulgate | 1:15 | dies irae dies illa dies tribulationis et angustiae dies calamitatis et miseriae dies tenebrarum et caliginis dies nebulae et turbinis | |
| Zeph | Vulgate | 1:17 | et tribulabo homines et ambulabunt ut caeci quia Domino peccaverunt et effundetur sanguis eorum sicut humus et corpus eorum sicut stercora | |