Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Amos Vulgate 1:1  verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotus
Amos Vulgate 1:2  et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex Carmeli
Amos Vulgate 1:3  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad
Amos Vulgate 1:4  et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos Benadad
Amos Vulgate 1:5  et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit Dominus
Amos Vulgate 1:6  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in Idumea
Amos Vulgate 1:7  et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eius
Amos Vulgate 1:8  et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus Deus
Amos Vulgate 1:9  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrum
Amos Vulgate 1:10  et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eius
Amos Vulgate 1:11  haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem
Amos Vulgate 1:12  mittam ignem in Theman et devorabit aedes Bosrae
Amos Vulgate 1:13  haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suum
Amos Vulgate 1:14  et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionis
Amos Vulgate 1:15  et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit Dominus