AMOS
Chapter 5
Amos | Vulgate | 5:1 | audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat | |
Amos | Vulgate | 5:3 | quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel | |
Amos | Vulgate | 5:5 | et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis | |
Amos | Vulgate | 5:6 | quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel | |
Amos | Vulgate | 5:8 | facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius | |
Amos | Vulgate | 5:11 | idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum | |
Amos | Vulgate | 5:12 | quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes | |
Amos | Vulgate | 5:14 | quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis | |
Amos | Vulgate | 5:15 | odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph | |
Amos | Vulgate | 5:16 | propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere | |
Amos | Vulgate | 5:18 | vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux | |
Amos | Vulgate | 5:19 | quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber | |
Amos | Vulgate | 5:22 | quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam | |
Amos | Vulgate | 5:25 | numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel | |
Amos | Vulgate | 5:26 | et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis | |