AMOS
Chapter 3
Amos | Vulgate | 3:1 | audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens | |
Amos | Vulgate | 3:2 | tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras | |
Amos | Vulgate | 3:4 | numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit | |
Amos | Vulgate | 3:5 | numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit | |
Amos | Vulgate | 3:6 | si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit | |
Amos | Vulgate | 3:7 | quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas | |
Amos | Vulgate | 3:9 | auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius | |
Amos | Vulgate | 3:10 | et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis | |
Amos | Vulgate | 3:11 | propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae | |
Amos | Vulgate | 3:12 | haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti | |
Amos | Vulgate | 3:14 | quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram | |