Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
AMOS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next
Chapter 5
Amos Vulgate 5:1  audite verbum istud quod ego levo super vos planctum domus Israhel cecidit non adiciet ut resurgat
Amos Vulgate 5:2  virgo Israhel proiecta est in terram suam non est qui suscitet eam
Amos Vulgate 5:3  quia haec dicit Dominus Deus urbs de qua egrediebantur mille relinquentur in ea centum et de qua egrediebantur centum relinquentur in ea decem in domo Israhel
Amos Vulgate 5:4  quia haec dicit Dominus domui Israhel quaerite me et vivetis
Amos Vulgate 5:5  et nolite quaerere Bethel et in Galgala nolite intrare et in Bersabee non transibitis quia Galgala captiva ducetur et Bethel erit inutilis
Amos Vulgate 5:6  quaerite Dominum et vivite ne forte conburatur ut ignis domus Ioseph et devorabit et non erit qui extinguat Bethel
Amos Vulgate 5:7  qui convertitis in absinthium iudicium et iustitiam in terra relinquitis
Amos Vulgate 5:8  facientem Arcturum et Orionem et convertentem in mane tenebras et diem nocte mutantem qui vocat aquas maris et effundit eas super faciem terrae Dominus nomen eius
Amos Vulgate 5:9  qui subridet vastitatem super robustum et depopulationem super potentem adfert
Amos Vulgate 5:10  odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt
Amos Vulgate 5:11  idcirco pro eo quod diripiebatis pauperem et praedam electam tollebatis ab eo domos quadro lapide aedificabitis et non habitabitis in eis vineas amantissimas plantabitis et non bibetis vinum earum
Amos Vulgate 5:12  quia cognovi multa scelera vestra et fortia peccata vestra hostes iusti accipientes munus et pauperes in porta deprimentes
Amos Vulgate 5:13  ideo prudens in tempore illo tacebit quia tempus malum est
Amos Vulgate 5:14  quaerite bonum et non malum ut vivatis et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis
Amos Vulgate 5:15  odite malum et diligite bonum et constituite in porta iudicium si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph
Amos Vulgate 5:16  propterea haec dicit Dominus Deus exercituum Dominator in omnibus plateis planctus et in cunctis quae foris sunt dicetur vae vae et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos qui sciunt plangere
Amos Vulgate 5:17  et in omnibus vineis erit planctus quia pertransibo in medio tui dicit Dominus
Amos Vulgate 5:18  vae desiderantibus diem Domini ad quid eam vobis dies Domini ista tenebrae et non lux
Amos Vulgate 5:19  quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber
Amos Vulgate 5:20  numquid non tenebrae dies Domini et non lux et caligo et non splendor in ea
Amos Vulgate 5:21  odi et proieci festivitates vestras et non capiam odorem coetuum vestrorum
Amos Vulgate 5:22  quod si adtuleritis mihi holocaustomata et munera vestra non suscipiam et vota pinguium vestrorum non respiciam
Amos Vulgate 5:23  aufer a me tumultum carminum tuorum et cantica lyrae tuae non audiam
Amos Vulgate 5:24  et revelabitur quasi aqua iudicium et iustitia quasi torrens fortis
Amos Vulgate 5:25  numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis domus Israhel
Amos Vulgate 5:26  et portastis tabernaculum Moloch vestro et imaginem idolorum vestrorum sidus dei vestri quae fecistis vobis
Amos Vulgate 5:27  et migrare vos faciam trans Damascum dixit Dominus Deus exercituum nomen eius