Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next
Chapter 1
Dani VulgCont 1:1  Anno tertio regni Ioakim regis Iuda, venit Nabuchodonosor rex Babylonis in Ierusalem, et obsedit eam.
Dani VulgCont 1:2  Et tradidit Dominus in manu eius Ioakim regem Iuda, et partem vasorum domus Dei: et asportavit ea in terram Sennaar in domum dei sui, et vasa intulit in domum Thesauri dei sui.
Dani VulgCont 1:3  Et ait rex Asphenez præposito Eunuchorum ut introduceret de filiis Israel, et de semine regio et tyrannorum,
Dani VulgCont 1:4  pueros, in quibus nulla esset macula, decoros forma, et eruditos omni sapientia, cautos scientia, et doctos disciplina, et qui possent stare in palatio regis, ut doceret eos litteras, et linguam Chaldæorum.
Dani VulgCont 1:5  Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis.
Dani VulgCont 1:6  Fuerunt ergo inter eos de filiis Iuda, Daniel, Ananias, Misael, et Azarias.
Dani VulgCont 1:7  Et imposuit eis præpositus eunuchorum, nomina: Danieli, Baltassar: Ananiæ, Sidrach: Misaeli, Misach: et Azariæ, Abdenago.
Dani VulgCont 1:8  Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus eius: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
Dani VulgCont 1:9  Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum.
Dani VulgCont 1:10  Et ait princeps eunuchorum ad Danielem: Timeo ego dominum meum regem, qui constituit vobis cibum et potum: qui si viderit vultus vestros macilentiores præ ceteris adolescentibus coævis vestris, condemnabitis caput meum regi.
Dani VulgCont 1:11  Et dixit Daniel ad Malasar, quem constituerat princeps eunuchorum super Danielem, Ananiam, Misaelem, et Azariam:
Dani VulgCont 1:12  Tenta nos obsecro servos tuos diebus decem, et dentur nobis legumina ad vescendum, et aqua ad bibendum:
Dani VulgCont 1:13  et contemplare vultus nostros, et vultus puerorum, qui vescuntur cibo regio: et sicut videris, facies cum servis tuis.
Dani VulgCont 1:14  Qui, audito sermone huiuscemodi, tentavit eos diebus decem.
Dani VulgCont 1:15  Post dies autem decem apparuerunt vultus eorum meliores, et corpulentiores præ omnibus pueris, qui vescebantur cibo regio.
Dani VulgCont 1:16  Porro Malasar tollebat cibaria, et vinum potus eorum: dabatque eis legumina.
Dani VulgCont 1:17  Pueris autem his dedit Deus scientiam, et disciplinam in omni libro, et sapientia: Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum.
Dani VulgCont 1:18  Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur: introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor.
Dani VulgCont 1:19  Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misael, et Azarias: et steterunt in conspectu Regis.
Dani VulgCont 1:20  Et omne verbum sapientiæ et intellectus, quod sciscitatus est ab eis rex, invenit in eis decuplum super cunctos ariolos, et magos, qui erant in universo regno eius.
Dani VulgCont 1:21  Fuit autem Daniel usque ad annum primum Cyri regis.