DANIEL
Chapter 10
Dani | VulgClem | 10:1 | Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna : intellexitque sermonem : intelligentia enim est opus in visione. | |
Dani | VulgClem | 10:3 | panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur trium hebdomadarum dies. | |
Dani | VulgClem | 10:4 | Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris. | |
Dani | VulgClem | 10:5 | Et levavi oculos meos, et vidi : et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo : | |
Dani | VulgClem | 10:6 | et corpus ejus quasi chrysolithus, et facies ejus velut species fulguris, et oculi ejus ut lampas ardens : et brachia ejus, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis : et vox sermonum ejus ut vox multitudinis. | |
Dani | VulgClem | 10:7 | Vidi autem ego Daniel solus visionem : porro viri qui erant mecum non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. | |
Dani | VulgClem | 10:8 | Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc : et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. | |
Dani | VulgClem | 10:9 | Et audivi vocem sermonum ejus : et audiens jacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ. | |
Dani | VulgClem | 10:10 | Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. | |
Dani | VulgClem | 10:11 | Et dixit ad me : Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo : nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. | |
Dani | VulgClem | 10:12 | Et ait ad me : Noli metuere, Daniel : quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua : et ego veni propter sermones tuos. | |
Dani | VulgClem | 10:13 | Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michaël, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarum. | |
Dani | VulgClem | 10:14 | Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. | |
Dani | VulgClem | 10:15 | Cumque loqueretur mihi hujuscemodi verbis, dejeci vultum meum ad terram, et tacui. | |
Dani | VulgClem | 10:16 | Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea : et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me : Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium. | |
Dani | VulgClem | 10:17 | Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo ? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. | |
Dani | VulgClem | 10:19 | et dixit : Noli timere, vir desideriorum : pax tibi : confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi : Loquere, domine mi, quia confortasti me. | |
Dani | VulgClem | 10:20 | Et ait : Numquid scis quare venerim ad te ? et nunc revertar ut prælier adversum principem Persarum. Cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens. | |