DANIEL
Chapter 10
Dani | VulgSist | 10:1 | Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna: intellexitque sermonem: intelligentia enim est opus in visione. | |
Dani | VulgSist | 10:3 | panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum: donec complerentur trium hebdomadarum dies. | |
Dani | VulgSist | 10:4 | Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris. | |
Dani | VulgSist | 10:5 | Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo: | |
Dani | VulgSist | 10:6 | et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens: et brachia eius, et quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis: et vox sermonum eius ut vox multitudinis. | |
Dani | VulgSist | 10:7 | Vidi autem ego Daniel solus visionem: porro viri, qui erant mecum, non viderunt: sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum. | |
Dani | VulgSist | 10:8 | Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc: et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium. | |
Dani | VulgSist | 10:9 | Et audivi vocem sermonum eius: et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae. | |
Dani | VulgSist | 10:10 | Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. | |
Dani | VulgSist | 10:11 | Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens. | |
Dani | VulgSist | 10:12 | Et ait ad me: Noli metuere Daniel: quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua: et ego veni propter sermones tuos. | |
Dani | VulgSist | 10:13 | Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus: et ecce Michael unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum. | |
Dani | VulgSist | 10:14 | Veni autem ut docerem te quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies. | |
Dani | VulgSist | 10:15 | Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui. | |
Dani | VulgSist | 10:16 | Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea: et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me: Domine mi, in visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium. | |
Dani | VulgSist | 10:17 | Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. | |
Dani | VulgSist | 10:19 | et dixit: Noli timere vir desideriorum: pax tibi: confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi: Loquere Domine mi, quia confortasti me. | |
Dani | VulgSist | 10:20 | Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. | |