Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DANIEL
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Dani VulgSist 2:1  In anno secundo regni Nabuchodonosor vidit Nabuchodonosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnium eius fugit ab eo.
Dani VulgSist 2:2  Praecepit ergo rex, ut convocarentur arioli, et magi, et malefici, et Chaldaei: ut indicarent regi somnia sua: qui cum venissent, steterunt coram rege.
Dani VulgSist 2:3  Et dixit ad eos rex: Vidi somnium: et mente confusus ignoro quid viderim.
Dani VulgSist 2:4  Responderuntque Chaldaei regi Syriace: Rex in sempiternum vive: dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus.
Dani VulgSist 2:5  Et respondens rex ait Chaldaeis: Sermo recessit a me: nisi indicaveritis mihi somnium, et coniecturam eius, peribitis vos, et domus vestrae publicabuntur.
Dani VulgSist 2:6  Si autem somnium, et coniecturam eius narraveritis, praemia, et dona, et honorem multum accipietis a me: somnium igitur, et interpretationem eius indicate mihi.
Dani VulgSist 2:7  Responderunt secundo, atque dixerunt: Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus.
Dani VulgSist 2:8  Respondit rex, et ait: Certe novi quod tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
Dani VulgSist 2:9  Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia, quod interpretationem quoque fallacem, et deceptione plenam composueritis, ut loquamini mihi donec tempus pertranseat. Somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem quoque eius veram loquamini.
Dani VulgSist 2:10  Respondentes ergo Chaldaei coram rege, dixerunt: Non est homo super terram, qui sermonem tuum, rex, possit implere: sed neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni ariolo, et mago, et Chaldaeo.
Dani VulgSist 2:11  Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio.
Dani VulgSist 2:12  Quo audito, rex in furore, et in ira magna praecepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:13  Et egressa sententia, sapientes interficiebantur: quaerebanturque Daniel, et socii eius, ut perirent.
Dani VulgSist 2:14  Tunc Daniel requisivit de lege, atque sententia ab Arioch principe militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:15  Et interrogavit eum, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie regis esset egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
Dani VulgSist 2:16  Daniel ingressus rogavit regem ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi.
Dani VulgSist 2:17  Et ingressus est domum suam, Ananiaeque et Misaeli, et Azariae sociis suis indicavit negotium:
Dani VulgSist 2:18  ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto, et non perirent Daniel, et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
Dani VulgSist 2:19  Tunc Danieli mysterium per visionem nocte revelatum est: et benedixit Daniel Deum caeli,
Dani VulgSist 2:20  et locutus ait: Sit nomen Domini benedictum a saeculo et usque in saeculum: quia sapientia et fortitudo eius sunt.
Dani VulgSist 2:21  Et ipse mutat tempora, et aetates: transfert regna, atque constituit: dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam:
Dani VulgSist 2:22  Ipse revelat profunda, et abscondita, et novit in tenebris constituta: et lux cum eo est.
Dani VulgSist 2:23  Tibi Deus patrum meorum confiteor, teque laudo: quia sapientiam, et fortitudinem dedisti mihi: et nunc ostendisti mihi quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.
Dani VulgSist 2:24  Post haec Daniel ingressus ad Arioch, quem constituerat rex ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: Sapientes Babylonis ne perdas: introduc me in conspectu regis, et solutionem regi narrabo.
Dani VulgSist 2:25  Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem, et dixit ei: Inveni hominem de filiis transmigrationis Iuda, qui solutionem regi annunciet.
Dani VulgSist 2:26  Respondit rex, et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?
Dani VulgSist 2:27  Et respondens Daniel coram rege, ait: Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi, arioli, et aruspices nequeunt indicare regi:
Dani VulgSist 2:28  Sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum, et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
Dani VulgSist 2:29  Tu rex cogitare coepisti in stratu tuo, quid esset futurum post haec: et qui revelat mysteria, ostendit tibi quae ventura sunt.
Dani VulgSist 2:30  Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est: sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
Dani VulgSist 2:31  Tu rex videbas, et ecce quasi statua una grandis: statua illa magna, et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
Dani VulgSist 2:32  Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter, et femora ex aere.
Dani VulgSist 2:33  tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
Dani VulgSist 2:34  Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus eius ferreis, et fictilibus, et comminuit eos.
Dani VulgSist 2:35  Tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum, et aurum, et redacta quasi in favillam aestivae areae, quae rapta sunt vento: nullusque locus inventus est eis: lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus, et implevit universam terram.
Dani VulgSist 2:36  hoc est somnium. Interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
Dani VulgSist 2:37  Tu rex regum es: et Deus caeli, regnum, et fortitudinem, et imperium, et gloriam dedit tibi:
Dani VulgSist 2:38  et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiae agri: volucres quoque caeli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit: tu es ergo caput aureum.
Dani VulgSist 2:39  Et post te consurget regnum aliud minus te argenteum: et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
Dani VulgSist 2:40  Et regnum quartum erit velut ferrum: quomodo ferrum comminuit, et domat omnia, sic comminuet, et conteret omnia haec.--
Dani VulgSist 2:41  Porro quia vidisti pedum, et digitorum partem testeam figuli, et partem ferream: regnum divisum erit, quod tamen de plantario ferri orietur, secundum quod vidisti ferrum mistum testae ex luto.
Dani VulgSist 2:42  Et digitos pedum ex parte ferreos, et ex parte fictiles: ex parte regnum erit solidum, et ex parte contritum.
Dani VulgSist 2:43  Quod autem vidisti ferrum mistum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicut ferrum misceri non potest testae.
Dani VulgSist 2:44  In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum eius alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna haec: et ipsum stabit in aeternum.
Dani VulgSist 2:45  Secundum quod vidisti, quod de monte abscissus est lapis sine manibus, et comminuit testam, et ferrum, et aes, et argentum, et aurum, Deus magnus ostendit regi quae ventura sunt postea. et verum est somnium, et fidelis interpretatio eius.
Dani VulgSist 2:46  Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam, et Danielem adoravit, et hostias, et incensum praecepit ut sacrificarent ei.
Dani VulgSist 2:47  Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Dani VulgSist 2:48  Tunc rex Danielem in sublime extulit, et munera multa, et magna dedit ei: et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis: et praefectum magistratuum super cunctos sapientes Babylonis.
Dani VulgSist 2:49  Daniel autem postulavit a rege: et constituit super opera provinciae Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: Ipse autem Daniel erat in foribus regis.