DANIEL
Chapter 14
Dani | VulgSist | 14:2 | Erat quoque idolum apud Babylonios nomine Bel: et impendebantur in eo per dies singulos similae artabae duodecim, et oves quadraginta, vinique amphorae sex. | |
Dani | VulgSist | 14:3 | Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel? | |
Dani | VulgSist | 14:4 | Qui respondens, ait ei: Quia non colo idola manufacta, sed viventem Deum, qui creavit caelum, et terram, et habet potestatem omnis carnis. | |
Dani | VulgSist | 14:5 | Et dixit rex ad eum: Non videtur tibi esse Bel vivens Deus? An non vides quanta comedat, et bibat quotidie? | |
Dani | VulgSist | 14:6 | Et ait Daniel arridens: Ne erres rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus aereus, neque comedit aliquando. | |
Dani | VulgSist | 14:7 | Et iratus rex vocavit sacerdotes eius, et ait eis: Nisi dixeritis mihi, quis est qui comedat impensas has, moriemini. | |
Dani | VulgSist | 14:8 | Si autem ostenderitis, quoniam Bel comedat haec, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat iuxta verbum tuum. | |
Dani | VulgSist | 14:9 | Erant autem sacerdotes Bel septuaginta, exceptis uxoribus, et parvulis, et filiis. Et venit rex cum Daniele in templum Bel. | |
Dani | VulgSist | 14:10 | Et dixerunt sacerdotes Bel: Ecce nos egredimur foras: et tu rex pone escas, et vinum misce, et claude ostium, et signa annulo tuo: | |
Dani | VulgSist | 14:11 | et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos. | |
Dani | VulgSist | 14:12 | Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum, et per illum ingrediebantur semper, et devorabant ea. | |
Dani | VulgSist | 14:13 | Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: praecepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium: et signantes annulo regis abierunt. | |
Dani | VulgSist | 14:14 | Sacerdotes autem ingressi sunt nocte iuxta consuetudinem suam, et uxores et filii eorum: et comederunt omnia, et biberunt. | |
Dani | VulgSist | 14:17 | Statimque cum aperuisset ostium, intuitus rex mensam, exclamavit voce magna: Magnus es Bel, et non est apud te dolus quisquam. | |
Dani | VulgSist | 14:18 | Et risit Daniel: et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum, animadverte cuius vestigia sint haec. | |
Dani | VulgSist | 14:19 | Et dixit rex: Video vestigia virorum, et mulierum, et infantium. Et iratus est rex. | |
Dani | VulgSist | 14:20 | Tunc apprehendit sacerdotes, et uxores, et filios eorum: et ostenderunt ei abscondita ostiola, per quae ingrediebantur, et consumebant quae erant super mensam. | |
Dani | VulgSist | 14:21 | Occidit ergo illos rex, et tradidit Bel in potestatem Danielis: qui subvertit eum, et templum eius. | |
Dani | VulgSist | 14:23 | Et dixit rex Danieli: Ecce nunc non potes dicere quia iste non sit Deus vivens: adora ergo eum. | |
Dani | VulgSist | 14:24 | Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro: quia ipse est Deus vivens: iste autem non est Deus vivens. | |
Dani | VulgSist | 14:25 | Tu autem rex da mihi potestatem, et interficiam draconem absque gladio, et fuste. Et ait rex: Do tibi. | |
Dani | VulgSist | 14:26 | Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis. | |
Dani | VulgSist | 14:27 | Quod cum audissent Babylonii, indignati sunt vehementer: et congregati adversum regem, dixerunt: Iudaeus factus est rex: Bel destruxit, draconem interfecit, et sacerdotes occidit. | |
Dani | VulgSist | 14:28 | Et dixerunt cum venissent ad regem: Trade nobis Danielem, alioquin interficiemus te, et domum tuam. | |
Dani | VulgSist | 14:29 | Vidit ergo rex quod irruerent in eum vehementer: et necessitate compulsus tradidit eis Danielem. | |
Dani | VulgSist | 14:31 | Porro in lacu erant leones septem, et dabantur eis duo corpora quotidie, et duae oves: et tunc non data sunt eis, ut devorarent Danielem. | |
Dani | VulgSist | 14:32 | Erat autem Habacuc propheta in Iudaea, et ipse coxerat pulmentum, et intriverat panes in alveolo: et ibat in campum ut ferret messoribus. | |
Dani | VulgSist | 14:33 | Dixitque Angelus Domini ad Habacuc: Fer prandium, quod habes, in Babylonem Danieli, qui est in lacu leonum. | |
Dani | VulgSist | 14:35 | Et apprehendit eum Angelus Domini in vertice eius, et portavit eum capillo capitis sui, posuitque eum in Babylonem supra lacum in impetu spiritus sui. | |
Dani | VulgSist | 14:36 | Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium, quod misit tibi Deus. | |
Dani | VulgSist | 14:38 | Surgensque Daniel comedit. Porro Angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo. | |
Dani | VulgSist | 14:39 | Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum. | |
Dani | VulgSist | 14:40 | Et exclamavit voce magna rex, dicens: Magnus es Domine Deus Danielis. Et extraxit eum de lacu leonum. | |
Dani | VulgSist | 14:41 | Porro illos, qui perditionis eius causa fuerant, intromisit in lacum, et devorati sunt in momento coram eo. | |