Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 13
Esth VulgHetz 13:1  Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam centum vigintiseptem provinciarum principibus, et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, salutem.
Esth VulgHetz 13:2  Cum plurimis gentibus imperarem, et universum orbem meæ ditioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiæ magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subiectos, ut absque ullo terrore vitam silentio transigentes, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Esth VulgHetz 13:3  Quærente autem me a consiliariis meis quomodo posset hoc impleri, unus qui sapientia et fide ceteros præcellebat, et erat post regem secundus, Aman nomine,
Esth VulgHetz 13:4  indicavit mihi in toto orbe terrarum populum esse dispersum, qui novis uteretur legibus, et contra omnium Gentium consuetudinem faciens, Regum iussa contemneret, et universarum concordiam nationum sua dissensione violaret.
Esth VulgHetz 13:5  Quod cum didicissemus, videntes unam gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis, uti legibus, nostrisque iussionibus contraire, et turbare subiectarum nobis provinciarum pacem atque concordiam,
Esth VulgHetz 13:6  iussimus ut quoscumque Aman, qui omnibus provinciis præpositus est, et secundus a rege, et quem patris loco colimus, monstraverit, cum coniugibus ac liberis deleantur ab inimicis suis, nullusque eorum misereatur, quartadecima die duodecimi mensis Adar anni præsentis:
Esth VulgHetz 13:7  ut nefarii homines uno die ad inferos descendentes, reddant imperio nostro pacem, quam turbaverant.Pergensque Mardochæus, fecit omnia, quæ ei mandaverat Esther.
Esth VulgHetz 13:8  Mardochæus autem deprecatus est Dominum, memor omnium operum eius,
Esth VulgHetz 13:9  et dixit: Domine Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israel.
Esth VulgHetz 13:10  Tu fecisti cælum et terram, et quidquid cæli ambitu continetur.
Esth VulgHetz 13:11  Dominus omnium es, nec est qui resistat maiestati tuæ.
Esth VulgHetz 13:12  Cuncta nosti, et scis quia non pro superbia et contumelia, et aliqua gloriæ cupiditate fecerim hoc, ut non adorarem Aman superbissimum,
Esth VulgHetz 13:13  (Libenter enim pro salute Israel etiam vestigia pedum eius deosculari paratus essem,)
Esth VulgHetz 13:14  sed timui ne honorem Dei mei transferrem ad hominem, et ne quemquam adorarem, excepto Deo meo.
Esth VulgHetz 13:15  Et nunc Domine rex Deus Abraham miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hereditatem tuam delere.
Esth VulgHetz 13:16  Ne despicias partem tuam, quam redemisti tibi de Ægypto.
Esth VulgHetz 13:17  Exaudi deprecationem meam, et propitius esto sorti et funiculo tuo, et converte luctum nostrum in gaudium, ut viventes laudemus nomen tuum Domine, et ne claudas ora te canentium.
Esth VulgHetz 13:18  Omnis quoque Israel pari mente et obsecratione clamavit ad Dominum, eo quod eis certa mors impenderet.