Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
ESTHER
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 2
Esth VulgCont 2:1  Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
Esth VulgCont 2:2  Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
Esth VulgCont 2:3  Qui de utroque, habita quæstione, confessos iussit duci ad mortem.
Esth VulgCont 2:4  Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochæus rei memoriam litteris tradidit.
Esth VulgCont 2:5  Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
Esth VulgCont 2:6  Aman vero filius Amadathi bugæus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochæo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.