Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HABAKKUK
1 2 3
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
Haba VulgHetz 1:2  Usquequo Domine clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis?
Haba VulgHetz 1:3  Quare ostendisti mihi iniquitatem, et laborem, videre prædam, et iniustitiam contra me? et factum est iudicium, et contradictio potentior.
Haba VulgHetz 1:4  Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium: quia impius prævalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
Haba VulgHetz 1:5  Aspicite in gentibus, et videte: admiramini, et obstupescite: quia opus factum est in diebus vestris, quod nemo credet cum narrabitur.
Haba VulgHetz 1:6  Quia ecce ego suscitabo Chaldæos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terræ, ut possideat tabernacula non sua.
Haba VulgHetz 1:7  Horribilis, et terribilis est: ex semetipsa iudicium, et onus eius egredietur.
Haba VulgHetz 1:8  Leviores pardis equi eius, et velociores lupis vespertinis: et diffundentur equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
Haba VulgHetz 1:9  Omnes ad prædam venient, facies eorum ventus urens: et congregabit quasi arenam, captivitatem.
Haba VulgHetz 1:10  Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt: ipse super omnem munitionem ridebit, et comportabit aggerem, et capiet eam.
Haba VulgHetz 1:11  Tunc mutabitur spiritus, et pertransibit; et corruet: hæc est fortitudo eius dei sui.
Haba VulgHetz 1:12  Numquid non tu a principio Domine Deus meus, sancte meus, et non moriemur? Domine in iudicium posuisti eum: et fortem ut corriperes, fundasti eum.
Haba VulgHetz 1:13  Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. quare respicis super iniqua agentes, et taces devorante impio iustiorem se?
Haba VulgHetz 1:14  Et facies homines quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
Haba VulgHetz 1:15  Totum in hamo sublevavit, traxit illud in sagena sua, et congregavit in rete suum. Super hoc lætabitur et exultabit.
Haba VulgHetz 1:16  propterea immolabit sagenæ suæ, et sacrificabit reti suo: quia in ipsis incrassata est pars eius, et cibus eius electus.
Haba VulgHetz 1:17  Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere Gentes non parcet.