Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
HABAKKUK
1 2 3
Prev Up Next
Chapter 2
Haba VulgSist 2:1  Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.
Haba VulgSist 2:2  Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum.
Haba VulgSist 2:3  Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit.
Haba VulgSist 2:4  Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet.
Haba VulgSist 2:5  Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregavit ad se omnes gentes, et coacervavit ad se omnes populos.
Haba VulgSist 2:6  Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam aenigmatum eius: et dicetur: Vae ei, qui multiplicat non sua? usquequo aggravat contra se densum lutum?
Haba VulgSist 2:7  Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis?
Haba VulgSist 2:8  Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terrae civitatis, et omnium habitantium in ea.
Haba VulgSist 2:9  Vae qui congregat avaritiam malam domui suae, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali.
Haba VulgSist 2:10  Cogitasti confusionem domui tuae, concidisti populos multos, et peccavit anima tua.
Haba VulgSist 2:11  Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas aedificiorum est, respondebit.
Haba VulgSist 2:12  Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate.
Haba VulgSist 2:13  Numquid non haec sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient.
Haba VulgSist 2:14  Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquae operientes mare.
Haba VulgSist 2:15  Vae qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius.
Haba VulgSist 2:16  Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexterae Domini, et vomitus ignominiae super gloriam tuam.
Haba VulgSist 2:17  Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominis, et iniquitate terrae, et civitatis, et omnium habitantium in ea.
Haba VulgSist 2:18  Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta.
Haba VulgSist 2:19  Vae qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius.
Haba VulgSist 2:20  Dominus autem in templo sancto suo: sileat a facie eius omnis terra.