HABAKKUK
Chapter 2
Haba | VulgCont | 2:1 | Super custodiam meam stabo, et figam gradum super munitionem: et contemplabor ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. | |
Haba | VulgCont | 2:2 | Et respondit mihi Dominus, et dixit: Scribe visum, et explana eum super tabulas: ut percurrat qui legerit eum. | |
Haba | VulgCont | 2:3 | Quia adhuc visus procul, et apparebit in finem, et non mentietur. Si moram fecerit expecta illum: quia veniens veniet, et non tardabit. | |
Haba | VulgCont | 2:4 | Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: iustus autem in fide sua vivet. | |
Haba | VulgCont | 2:5 | Et quomodo vinum potantem decipit: sic erit vir superbus, et non decorabitur: qui dilatavit quasi infernus animam suam: et ipse quasi mors, et non adimpletur: et congregabit ad se omnes gentes, et coacervabit ad se omnes populos. | |
Haba | VulgCont | 2:6 | Numquid non omnes isti super eum parabolam sument, et loquelam ænigmatum eius? et dicetur: Væ ei, qui multiplicat non sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum? | |
Haba | VulgCont | 2:7 | Numquid non repente consurgent qui mordeant te: et suscitabuntur lacerantes te, et eris in rapinam eis? | |
Haba | VulgCont | 2:8 | Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis propter sanguinem hominis et iniquitatem terræ civitatis, et omnium habitantium in ea. | |
Haba | VulgCont | 2:9 | Væ qui congregat avaritiam malam domui suæ, ut sit in excelso nidus eius, et liberari se putat de manu mali. | |
Haba | VulgCont | 2:10 | Cogitasti confusionem domui tuæ, concidisti populos multos, et peccavit anima tua. | |
Haba | VulgCont | 2:11 | Quia lapis de pariete clamabit: et lignum, quod inter iuncturas ædificiorum est, respondebit. | |
Haba | VulgCont | 2:13 | Numquid non hæc sunt a Domino exercituum? Laborabunt enim populi in multo igne: et gentes in vacuum, et deficient. | |
Haba | VulgCont | 2:15 | Væ qui potum dat amico suo mittens fel suum, et inebrians ut aspiciat nuditatem eius. | |
Haba | VulgCont | 2:16 | Repletus es ignominia pro gloria: bibe tu quoque, et consopire: circumdabit te calix dexteræ Domini, et vomitus ignominiæ super gloriam tuam. | |
Haba | VulgCont | 2:17 | Quia iniquitas Libani operiet te, et vastitas animalium deterrebit eos de sanguinibus hominum, et iniquitate terræ, et civitatis, et omnium habitantium in ea. | |
Haba | VulgCont | 2:18 | Quid prodest sculptile, quia sculpsit illud fictor suus, conflatile, et imaginem falsam? quia speravit in figmento fictor eius ut faceret simulacra muta. | |
Haba | VulgCont | 2:19 | Væ qui dicit ligno: Expergiscere: Surge, lapidi tacenti: numquid ipse docere poterit? Ecce iste coopertus est auro, et argento: et omnis spiritus non est in visceribus eius. | |