Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I ESDRAS
1 2 3 4 5 6 7 8 9
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
I Es Vulgate 7:1  tunc Sisennes, subregulus Coelensyriae et Foenicen, et Satrabozanes et sodales eius obsecuti his quae a Dario rege decreta erant,
I Es Vulgate 7:2  insistebant sacrosanctis operibus diligentissime cooperantes cum senioribus Iudaeorum, principibus Syriae.
I Es Vulgate 7:3  et prosperata sunt sacrosancta opera prophetantibus Aggeo et Zaccharia prophetis.
I Es Vulgate 7:4  et consummaverunt ea per praeceptum Domini Dei Israhel et ex consilio Cyri et Darii et Artaxersis regis Persarum.
I Es Vulgate 7:5  et consummata est domus sancta usque ad tertiam et vicesimam diem mensis adar, sexto anno Darii regis.
I Es Vulgate 7:6  et fecerunt filii Israhel et sacerdotes et Levitae et ceteri qui erant ex captivitate, qui adpositi sunt, secundum ea quae scripta sunt in libro Moysi.
I Es Vulgate 7:7  et obtulerunt in dedicatione templi Domini tauros centum, arietes ducentos, agnos quadringentos.
I Es Vulgate 7:8  et hedos pro peccatis universi Israhel duodecim secundum numerum tribuum Israhel.
I Es Vulgate 7:9  et steterunt sacerdotes et Levitae amicti stolis per tribus super opera Domini Dei Israhel secundum librum Moysi, et ostiarii per singulas ianuas.
I Es Vulgate 7:10  et egerunt filii Israhel cum his qui erant ex captivitate illud phase quartadecima luna mensis primi, quando sanctificati sunt sacerdotes et Levitae.
I Es Vulgate 7:11  et omnes filii captivitatis non sunt simul sanctificati, quia Levitae simul omnes sanctificati sunt
I Es Vulgate 7:12  et immolaverunt phase universis filiis captivitatis et fratribus suis sacerdotibus et sibimet ipsis.
I Es Vulgate 7:13  et manducaverunt filii Israhel qui erant ex captivitate, omnes qui recesserant ab omnibus execrationibus gentium terrae quaerentes Dominum,
I Es Vulgate 7:14  et celebraverunt diem festum azymorum septem diebus, epulantes in conspectu Domini,
I Es Vulgate 7:15  quoniam convertit consilium regis Assyriorum in eis, confortare manus eorum ad opera manus Domini Dei Israhel.