I JOHN
Chapter 1
I Jo | VulgClem | 1:1 | Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ : | |
I Jo | VulgClem | 1:2 | et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis : | |
I Jo | VulgClem | 1:3 | quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. | |
I Jo | VulgClem | 1:5 | Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. | |
I Jo | VulgClem | 1:6 | Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. | |
I Jo | VulgClem | 1:7 | Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. | |
I Jo | VulgClem | 1:8 | Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. | |
I Jo | VulgClem | 1:9 | Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. | |