I JOHN
Chapter 3
I Jo | VulgClem | 3:1 | Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos : quia non novit eum. | |
I Jo | VulgClem | 3:2 | Carissimi, nunc filii Dei sumus : et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus : quoniam videbimus eum sicuti est. | |
I Jo | VulgClem | 3:5 | Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret : et peccatum in eo non est. | |
I Jo | VulgClem | 3:6 | Omnis qui in eo manet, non peccat : et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. | |
I Jo | VulgClem | 3:7 | Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. | |
I Jo | VulgClem | 3:8 | Qui facit peccatum, ex diabolo est : quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. | |
I Jo | VulgClem | 3:9 | Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit : quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. | |
I Jo | VulgClem | 3:10 | In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum : | |
I Jo | VulgClem | 3:12 | Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ? Quoniam opera ejus maligna erant : fratris autem ejus, justa. | |
I Jo | VulgClem | 3:14 | Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte : | |
I Jo | VulgClem | 3:15 | omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. | |
I Jo | VulgClem | 3:16 | In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit : et nos debemus pro fratribus animas ponere. | |
I Jo | VulgClem | 3:17 | Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ? | |
I Jo | VulgClem | 3:19 | in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus : et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. | |
I Jo | VulgClem | 3:20 | Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum : major est Deus corde nostro, et novit omnia. | |
I Jo | VulgClem | 3:22 | et quidquid petierimus, accipiemus ab eo : quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. | |
I Jo | VulgClem | 3:23 | Et hoc est mandatum ejus : ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi : et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. | |