I JOHN
Chapter 5
I Jo | VulgClem | 5:1 | Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. | |
I Jo | VulgClem | 5:2 | In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. | |
I Jo | VulgClem | 5:3 | Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. | |
I Jo | VulgClem | 5:4 | Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. | |
I Jo | VulgClem | 5:6 | Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. | |
I Jo | VulgClem | 5:7 | Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgClem | 5:8 | Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt. | |
I Jo | VulgClem | 5:9 | Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. | |
I Jo | VulgClem | 5:10 | Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. | |
I Jo | VulgClem | 5:11 | Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. | |
I Jo | VulgClem | 5:13 | Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. | |
I Jo | VulgClem | 5:14 | Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. | |
I Jo | VulgClem | 5:15 | Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. | |
I Jo | VulgClem | 5:16 | Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. | |
I Jo | VulgClem | 5:18 | Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. | |
I Jo | VulgClem | 5:20 | Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. | |