I JOHN
Chapter 2
I Jo | VulgClem | 2:1 | Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : | |
I Jo | VulgClem | 2:2 | et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi. | |
I Jo | VulgClem | 2:4 | Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. | |
I Jo | VulgClem | 2:5 | Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. | |
I Jo | VulgClem | 2:7 | Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. | |
I Jo | VulgClem | 2:8 | Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. | |
I Jo | VulgClem | 2:11 | Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus. | |
I Jo | VulgClem | 2:13 | Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. | |
I Jo | VulgClem | 2:14 | Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. | |
I Jo | VulgClem | 2:15 | Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : | |
I Jo | VulgClem | 2:16 | quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. | |
I Jo | VulgClem | 2:17 | Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. | |
I Jo | VulgClem | 2:18 | Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. | |
I Jo | VulgClem | 2:19 | Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. | |
I Jo | VulgClem | 2:21 | Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. | |
I Jo | VulgClem | 2:22 | Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. | |
I Jo | VulgClem | 2:23 | Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. | |
I Jo | VulgClem | 2:24 | Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. | |
I Jo | VulgClem | 2:27 | Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo. | |
I Jo | VulgClem | 2:28 | Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. | |