Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I JOHN
1 2 3 4 5
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 1
I Jo VulgClem 1:1  Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ :
I Jo VulgClem 1:2  et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis :
I Jo VulgClem 1:3  quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.
I Jo VulgClem 1:4  Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
I Jo VulgClem 1:5  Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ.
I Jo VulgClem 1:6  Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
I Jo VulgClem 1:7  Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
I Jo VulgClem 1:8  Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
I Jo VulgClem 1:9  Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
I Jo VulgClem 1:10  Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.