Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 27
I Sa VulgClem 27:1  Et ait David in corde suo : Aliquando incidam una die in manus Saul : nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël ? fugiam ergo manus ejus.
I Sa VulgClem 27:2  Et surrexit David, et abiit ipse, et sexcenti viri cum eo, ad Achis filium Maoch regem Geth.
I Sa VulgClem 27:3  Et habitavit David cum Achis in Geth, ipse et viri ejus : vir et domus ejus : et David, et duæ uxores ejus, Achinoam Jezrahelitis, et Abigail uxor Nabal Carmeli.
I Sa VulgClem 27:4  Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
I Sa VulgClem 27:5  Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis hujus, ut habitem ibi : cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
I Sa VulgClem 27:6  Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg : propter quam causam facta est Siceleg regum Juda usque in diem hanc.
I Sa VulgClem 27:7  Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum, quatuor mensium.
I Sa VulgClem 27:8  Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis : hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti.
I Sa VulgClem 27:9  Et percutiebat David omnem terram, nec relinquebat viventem virum et mulierem : tollensque oves, et boves, et asinos, et camelos, et vestes, revertebatur, et veniebat ad Achis.
I Sa VulgClem 27:10  Dicebat autem ei Achis : In quem irruisti hodie ? Respondebat David : Contra meridiem Judæ, et contra meridiem Jerameel, et contra meridiem Ceni.
I Sa VulgClem 27:11  Virum et mulierem non vivificabat David, nec adducebat in Geth, dicens : Ne forte loquantur adversum nos : Hæc fecit David : et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum.
I Sa VulgClem 27:12  Credidit ergo Achis David, dicens : Multa mala operatus est contra populum suum Israël : erit igitur mihi servus sempiternus.