Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 8
I Sa VulgClem 8:1  Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
I Sa VulgClem 8:2  Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
I Sa VulgClem 8:3  Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
I Sa VulgClem 8:4  Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
I Sa VulgClem 8:5  Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
I Sa VulgClem 8:6  Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
I Sa VulgClem 8:7  Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
I Sa VulgClem 8:8  Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
I Sa VulgClem 8:9  Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
I Sa VulgClem 8:10  Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
I Sa VulgClem 8:11  Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
I Sa VulgClem 8:12  et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
I Sa VulgClem 8:13  Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
I Sa VulgClem 8:14  Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
I Sa VulgClem 8:15  Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
I Sa VulgClem 8:16  Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
I Sa VulgClem 8:17  Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
I Sa VulgClem 8:18  Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
I Sa VulgClem 8:19  Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
I Sa VulgClem 8:20  et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
I Sa VulgClem 8:21  Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
I Sa VulgClem 8:22  Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.