Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next
Chapter 16
I Sa VulgClem 16:1  Dixitque Dominus ad Samuelem : Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël ? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem : providi enim in filiis ejus mihi regem.
I Sa VulgClem 16:2  Et ait Samuel : Quomodo vadam ? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices : Ad immolandum Domino veni.
I Sa VulgClem 16:3  Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et unges quemcumque monstravero tibi.
I Sa VulgClem 16:4  Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethlehem, et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei : dixeruntque : Pacificusne est ingressus tuus ?
I Sa VulgClem 16:5  Et ait : Pacificus : ad immolandum Domino veni : sanctificamini, et venite mecum ut immolem. Sanctificavit ergo Isai et filios ejus, et vocavit eos ad sacrificium.
I Sa VulgClem 16:6  Cumque ingressi essent, vidit Eliab, et ait : Num coram Domino est christus ejus ?
I Sa VulgClem 16:7  Et dixit Dominus ad Samuelem : Ne respicias vultum ejus, neque altitudinem staturæ ejus : quoniam abjeci eum, nec juxta intuitum hominis ego judico : homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.
I Sa VulgClem 16:8  Et vocavit Isai Abinadab, et adduxit eum coram Samuele. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
I Sa VulgClem 16:9  Adduxit autem Isai Samma, de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
I Sa VulgClem 16:10  Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuele : et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
I Sa VulgClem 16:11  Dixitque Samuel ad Isai : Numquid jam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus, et pascit oves. Et ait Samuel ad Isai : Mitte, et adduc eum : nec enim discumbemus priusquam huc ille veniat.
I Sa VulgClem 16:12  Misit ergo, et adduxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspectu, decoraque facie : et ait Dominus : Surge, unge eum : ipse est enim.
I Sa VulgClem 16:13  Tulit ergo Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum ejus : et directus est spiritus Domini a die illa in David, et deinceps. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
I Sa VulgClem 16:14  Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
I Sa VulgClem 16:15  Dixeruntque servi Saul ad eum : Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
I Sa VulgClem 16:16  Jubeat dominus noster, et servi tui qui coram te sunt quærent hominem scientem psallere cithara, ut quando arripuerit te spiritus Domini malus, psallat manu sua, et levius feras.
I Sa VulgClem 16:17  Et ait Saul ad servos suos : Providete ergo mihi aliquem bene psallentem, et adducite eum ad me.
I Sa VulgClem 16:18  Et respondens unus de pueris, ait : Ecce vidi filium Isai Bethlehemitem scientem psallere, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis, et virum pulchrum : et Dominus est cum eo.
I Sa VulgClem 16:19  Misit ergo Saul nuntios ad Isai, dicens : Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis.
I Sa VulgClem 16:20  Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
I Sa VulgClem 16:21  Et venit David ad Saul, et stetit coram eo : at ille dilexit eum nimis, et factus est ejus armiger.
I Sa VulgClem 16:22  Misitque Saul ad Isai, dicens : Stet David in conspectu meo : invenit enim gratiam in oculis meis.
I Sa VulgClem 16:23  Igitur quandocumque spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat : recedebat enim ab eo spiritus malus.