I SAMUEL
Chapter 2
I Sa | VulgClem | 2:1 | Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo ; dilatatum est os meum super inimicos meos : quia lætata sum in salutari tuo. | |
I Sa | VulgClem | 2:2 | Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. | |
I Sa | VulgClem | 2:3 | Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes ; recedant vetera de ore vestro : quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. | |
I Sa | VulgClem | 2:5 | Repleti prius, pro panibus se locaverunt : et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos : et quæ multos habebat filios, infirmata est. | |
I Sa | VulgClem | 2:8 | Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem : ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem. | |
I Sa | VulgClem | 2:9 | Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent : quia non in fortitudine sua roborabitur vir. | |
I Sa | VulgClem | 2:10 | Dominum formidabunt adversarii ejus : et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui. | |
I Sa | VulgClem | 2:11 | Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam : puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. | |
I Sa | VulgClem | 2:13 | neque officium sacerdotum ad populum : sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, | |
I Sa | VulgClem | 2:14 | et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum : et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi : sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. | |
I Sa | VulgClem | 2:15 | Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti : non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. | |
I Sa | VulgClem | 2:16 | Dicebatque illi immolans : Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam : nunc enim dabis, alioquin tollam vi. | |
I Sa | VulgClem | 2:17 | Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino : quia retrahebant homines a sacrificio Domini. | |
I Sa | VulgClem | 2:19 | Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem. | |
I Sa | VulgClem | 2:20 | Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus : dixitque ei : Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. | |
I Sa | VulgClem | 2:21 | Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias : et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. | |
I Sa | VulgClem | 2:22 | Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi : | |
I Sa | VulgClem | 2:23 | et dixit eis : Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo ? | |
I Sa | VulgClem | 2:24 | Nolite, filii mei : non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. | |
I Sa | VulgClem | 2:25 | Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus : si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui : quia voluit Dominus occidere eos. | |
I Sa | VulgClem | 2:26 | Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. | |
I Sa | VulgClem | 2:27 | Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum : Hæc dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis ? | |
I Sa | VulgClem | 2:28 | Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me : et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. | |
I Sa | VulgClem | 2:29 | Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo : et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei ? | |
I Sa | VulgClem | 2:30 | Propterea ait Dominus Deus Israël : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me : sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum : qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. | |
I Sa | VulgClem | 2:31 | Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. | |
I Sa | VulgClem | 2:32 | Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël : et non erit senex in domo tua omnibus diebus. | |
I Sa | VulgClem | 2:33 | Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo : sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua : et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. | |
I Sa | VulgClem | 2:34 | Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees : in die uno morientur ambo. | |
I Sa | VulgClem | 2:35 | Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet : et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. | |