Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I SAMUEL
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 10
I Sa VulgClem 10:1  Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput ejus : et deosculatus est eum, et ait : Ecce unxit te Dominus super hæreditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum ejus qui in circuitu ejus sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
I Sa VulgClem 10:2  Cum abieris hodie a me, invenies duos viros juxta sepulchrum Rachel in finibus Benjamin, in meridie : dicentque tibi : Inventæ sunt asinæ ad quas ieras perquirendas : et intermissis pater tuus asinis, sollicitus est pro vobis, et dicit : Quid faciam de filio meo ?
I Sa VulgClem 10:3  Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hædos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
I Sa VulgClem 10:4  Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
I Sa VulgClem 10:5  Post hæc venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum : et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
I Sa VulgClem 10:6  Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
I Sa VulgClem 10:7  Quando ergo evenerint signa hæc omnia tibi, fac quæcumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
I Sa VulgClem 10:8  Et descendes ante me in Galgala (ego quippe descendam ad te), ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas : septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
I Sa VulgClem 10:9  Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa hæc in die illa.
I Sa VulgClem 10:10  Veneruntque ad prædictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei : et insiluit super eum spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
I Sa VulgClem 10:11  Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem : Quænam res accidit filio Cis ? num et Saul inter prophetas ?
I Sa VulgClem 10:12  Responditque alius ad alterum, dicens : Et quis pater eorum ? Propterea versum est in proverbium : Num et Saul inter prophetas ?
I Sa VulgClem 10:14  Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum ejus : Quo abistis ? Qui responderunt : Quærere asinas : quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
I Sa VulgClem 10:15  Et dixit ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
I Sa VulgClem 10:16  Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia inventæ essent asinæ. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
I Sa VulgClem 10:17  Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha :
I Sa VulgClem 10:18  et ait ad filios Israël : Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ego eduxi Israël de Ægypto, et erui vos de manu Ægyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
I Sa VulgClem 10:19  Vos autem hodie projecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris : et dixistis : Nequaquam : sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
I Sa VulgClem 10:20  Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin.
I Sa VulgClem 10:21  Et applicuit tribum Benjamin et cognationes ejus, et cecidit cognatio Metri : et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quæsierunt ergo eum, et non est inventus.
I Sa VulgClem 10:22  Et consuluerunt post hæc Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
I Sa VulgClem 10:23  Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde : stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
I Sa VulgClem 10:24  Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait : Vivat rex.
I Sa VulgClem 10:25  Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino : et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
I Sa VulgClem 10:26  Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa : et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
I Sa VulgClem 10:27  Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera : ille vero dissimulabat se audire.