I SAMUEL
Chapter 8
I Sa | VulgClem | 8:2 | Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. | |
I Sa | VulgClem | 8:3 | Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. | |
I Sa | VulgClem | 8:5 | Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. | |
I Sa | VulgClem | 8:6 | Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. | |
I Sa | VulgClem | 8:7 | Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. | |
I Sa | VulgClem | 8:8 | Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. | |
I Sa | VulgClem | 8:9 | Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. | |
I Sa | VulgClem | 8:11 | Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, | |
I Sa | VulgClem | 8:12 | et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. | |
I Sa | VulgClem | 8:15 | Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. | |
I Sa | VulgClem | 8:16 | Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo. | |
I Sa | VulgClem | 8:18 | Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. | |
I Sa | VulgClem | 8:19 | Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos, | |
I Sa | VulgClem | 8:20 | et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. | |