I TIMOTHY
Chapter 4
I Ti | VulgSist | 4:1 | Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis daemoniorum, | |
I Ti | VulgSist | 4:3 | prohibentium nubere, et abstinere a cibis, quod Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus, et iis, qui cognoverunt veritatem. | |
I Ti | VulgSist | 4:4 | Quia omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur: | |
I Ti | VulgSist | 4:6 | Haec proponens fratribus, bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei, et bonae doctrinae, quam assecutus es. | |
I Ti | VulgSist | 4:8 | Nam corporalis exercitatio, ad modicum utilis est: pietas autem ad omnia utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. | |
I Ti | VulgSist | 4:10 | In hoc enim laboramus, et maledicimur, quia speramus in Deum vivum, qui est Salvator omnium hominum, maxime fidelium. | |
I Ti | VulgSist | 4:12 | Nemo adolescentiam tuam contemnat: sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. | |
I Ti | VulgSist | 4:14 | Noli negligere gratiam, quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. | |