Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I TIMOTHY
1 2 3 4 5 6
Prev Up Next
Chapter 6
I Ti VulgSist 6:1  Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
I Ti VulgSist 6:2  Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare.
I Ti VulgSist 6:3  Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae:
I Ti VulgSist 6:4  superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
I Ti VulgSist 6:5  conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
I Ti VulgSist 6:6  Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
I Ti VulgSist 6:7  Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
I Ti VulgSist 6:8  Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
I Ti VulgSist 6:9  Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
I Ti VulgSist 6:10  Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
I Ti VulgSist 6:11  Tu autem, o homo Dei haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
I Ti VulgSist 6:12  Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
I Ti VulgSist 6:13  Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem:
I Ti VulgSist 6:14  ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
I Ti VulgSist 6:15  quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
I Ti VulgSist 6:16  qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen.
I Ti VulgSist 6:17  Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum)
I Ti VulgSist 6:18  bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
I Ti VulgSist 6:19  thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
I Ti VulgSist 6:20  O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
I Ti VulgSist 6:21  quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.