II CHRONICLES
Chapter 17
II C | Vulgate | 17:2 | constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius | |
II C | Vulgate | 17:3 | et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim | |
II C | Vulgate | 17:4 | sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel | |
II C | Vulgate | 17:5 | confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria | |
II C | Vulgate | 17:6 | cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit | |
II C | Vulgate | 17:7 | tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda | |
II C | Vulgate | 17:8 | et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes | |
II C | Vulgate | 17:9 | docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum | |
II C | Vulgate | 17:10 | itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat | |
II C | Vulgate | 17:11 | sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem | |
II C | Vulgate | 17:12 | crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas | |
II C | Vulgate | 17:13 | et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem | |
II C | Vulgate | 17:14 | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia | |
II C | Vulgate | 17:16 | post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium | |
II C | Vulgate | 17:17 | hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia | |