II CORINTHIANS
Chapter 12
II C | VulgHetz | 12:1 | Si gloriari oportet (non expedit quidem): veniam autem ad visiones, et revelationes Domini. | |
II C | VulgHetz | 12:2 | Scio hominem in Christo ante annos quattuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum huiusmodi usque ad tertium cælum. | |
II C | VulgHetz | 12:4 | quoniam raptus est in Paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. | |
II C | VulgHetz | 12:5 | Pro huiusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. | |
II C | VulgHetz | 12:6 | Nam, et si voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id, quod videt in me, aut aliquid audit ex me. | |
II C | VulgHetz | 12:7 | Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. | |
II C | VulgHetz | 12:9 | et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. | |
II C | VulgHetz | 12:10 | Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: Cum enim infirmor, tunc potens sum. | |
II C | VulgHetz | 12:11 | Factus sum insipiens, vos me coegistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: | |
II C | VulgHetz | 12:12 | signa tamen Apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. | |
II C | VulgHetz | 12:13 | Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris Ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? Donate mihi hanc iniuriam. | |
II C | VulgHetz | 12:14 | Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. | |
II C | VulgHetz | 12:15 | Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. | |
II C | VulgHetz | 12:18 | Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? | |
II C | VulgHetz | 12:19 | Olim putatis quod excusemus nos apud vos? Coram Deo in Christo loquimur: omnia autem charissimi propter ædificationem vestram. | |
II C | VulgHetz | 12:20 | Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: | |