Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
II C VulgHetz 11:1  Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me:
II C VulgHetz 11:2  Æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
II C VulgHetz 11:3  Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
II C VulgHetz 11:4  Nam si is, qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini.
II C VulgHetz 11:5  Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
II C VulgHetz 11:6  Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
II C VulgHetz 11:7  Aut numquid peccatum feci, me ipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis?
II C VulgHetz 11:8  Alias Ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
II C VulgHetz 11:9  Et cum essem apud vos, et egerem; nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
II C VulgHetz 11:10  Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
II C VulgHetz 11:12  Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum, qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
II C VulgHetz 11:13  Nam eiusmodi pseudoapostoli, sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
II C VulgHetz 11:14  Et non mirum: ipse enim satanas transfigurat se in angelum lucis.
II C VulgHetz 11:15  non est ergo magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum.
II C VulgHetz 11:16  Iterum dico, (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier)
II C VulgHetz 11:17  quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
II C VulgHetz 11:18  Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor.
II C VulgHetz 11:19  Libenter enim suffertis insipientes: cum sitis ipsi sapientes.
II C VulgHetz 11:20  Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
II C VulgHetz 11:21  Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego:
II C VulgHetz 11:22  Hebræi sunt, et ego: Israelitæ sunt, et ego: Semen Abrahæ sunt, et ego:
II C VulgHetz 11:23  Ministri Christi sunt, (ut minus sapiens dico) plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
II C VulgHetz 11:24  A Iudæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
II C VulgHetz 11:25  Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
II C VulgHetz 11:26  in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex Gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus:
II C VulgHetz 11:27  in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame, et siti, in ieiuniis multis, in frigore, et nuditate,
II C VulgHetz 11:28  præter illa, quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum.
II C VulgHetz 11:29  Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror?
II C VulgHetz 11:30  Si gloriari oportet: quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
II C VulgHetz 11:31  Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
II C VulgHetz 11:32  Damasci præpositus Gentis Aretæ regis, custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet:
II C VulgHetz 11:33  et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus eius.