Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 4
II C VulgHetz 4:1  Ideo habentes administrationem, iuxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus,
II C VulgHetz 4:2  sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo.
II C VulgHetz 4:3  Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum: in iis, qui pereunt, est opertum:
II C VulgHetz 4:4  in quibus Deus huius sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei.
II C VulgHetz 4:5  Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Iesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Iesum:
II C VulgHetz 4:6  quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Iesu.
II C VulgHetz 4:7  Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis.
II C VulgHetz 4:8  In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur:
II C VulgHetz 4:9  persecutionem patimur, sed non derelinquimur: deiicimur, sed non perimus:
II C VulgHetz 4:10  semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in corporibus nostris.
II C VulgHetz 4:11  Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum: ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali.
II C VulgHetz 4:12  Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis.
II C VulgHetz 4:13  Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, Propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur:
II C VulgHetz 4:14  scientes quoniam qui suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit, et constituet vobiscum.
II C VulgHetz 4:15  Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
II C VulgHetz 4:16  Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur: tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.
II C VulgHetz 4:17  Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis,
II C VulgHetz 4:18  non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt.