Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II KINGS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 11
II K VulgHetz 11:1  Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium.
II K VulgHetz 11:2  Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochoziæ, Ioas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur.
II K VulgHetz 11:3  Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram.
II K VulgHetz 11:4  Anno autem septimo misit Ioiada, et assumens centuriones, et milites introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adiurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis:
II K VulgHetz 11:5  et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis:
II K VulgHetz 11:6  Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa.
II K VulgHetz 11:7  Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem.
II K VulgHetz 11:8  Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introeunte et egrediente.
II K VulgHetz 11:9  Et fecerunt centuriones iuxta omnia, quæ præceperat eis Ioiada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Ioiadam sacerdotem.
II K VulgHetz 11:10  Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quæ erant in domo Domini.
II K VulgHetz 11:11  Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et ædis, circum regem.
II K VulgHetz 11:12  Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex.
II K VulgHetz 11:13  Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini,
II K VulgHetz 11:14  vidit regem stantem super tribunal iuxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Coniuratio, coniuratio.
II K VulgHetz 11:15  Præcepit autem Ioiada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini.
II K VulgHetz 11:16  Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, iuxta palatium, et interfecta est ibi.
II K VulgHetz 11:17  Pepigit ergo Ioiada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum.
II K VulgHetz 11:18  Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras eius, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
II K VulgHetz 11:19  Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum.
II K VulgHetz 11:20  Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
II K VulgHetz 11:21  Septemque annorum erat Ioas, cum regnare cœpisset.