II KINGS
Chapter 8
II K | VulgHetz | 8:1 | Eliseus autem locutus est ad mulierem, cuius vivere fecerat filium, dicens: Surge, vade tu et domus tua, et peregrinare ubicumque repereris: vocavit enim Dominus famem, et veniet super terram septem annis. | |
II K | VulgHetz | 8:2 | Quæ surrexit, et fecit iuxta verbum hominis Dei: et vadens cum domo sua, peregrinata est in Terra Philisthiim diebus multis. | |
II K | VulgHetz | 8:3 | Cumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de Terra Philisthiim: et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua, et pro agris suis. | |
II K | VulgHetz | 8:4 | Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. | |
II K | VulgHetz | 8:5 | Cumque ille narraret regi quo modo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua, et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius eius, quem suscitavit Eliseus. | |
II K | VulgHetz | 8:6 | Et interrogavit rex mulierem: quæ narravit ei. Deditque ei rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum a die, qua reliquit terram usque ad præsens. | |
II K | VulgHetz | 8:7 | Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: nunciaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. | |
II K | VulgHetz | 8:8 | Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? | |
II K | VulgHetz | 8:9 | Ivit igitur Hazael in occursum eius, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac? | |
II K | VulgHetz | 8:10 | Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis: porro ostendit mihi Dominus quia morte morietur. | |
II K | VulgHetz | 8:11 | Stetique cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. | |
II K | VulgHetz | 8:12 | Cui Hazael ait: Quare dominus meus flet? At ille dixit: Quia scio quæ facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et prægnantes divides. | |
II K | VulgHetz | 8:13 | Dixitque Hazael: Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore. | |
II K | VulgHetz | 8:14 | Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: Quid dixit tibi Eliseus? At ille respondit: Dixit mihi: Recipies sanitatem. | |
II K | VulgHetz | 8:15 | Cumque venisset dies altera, tulit stragulum, et infudit aquam, et expandit super faciem eius: quo mortuo, regnavit Hazael pro eo. | |
II K | VulgHetz | 8:16 | Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel, et Iosaphat regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda. | |
II K | VulgHetz | 8:17 | Triginta duorum annorum erat cum regnare cœpisset, et octo annis regnavit in Ierusalem. | |
II K | VulgHetz | 8:18 | Ambulavitque in viis regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab: filia enim Achab erat uxor eius: et fecit quod malum est in conspectu Domini. | |
II K | VulgHetz | 8:19 | Noluit autem Dominus disperdere Iudam, propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam, et filiis eius cunctis diebus. | |
II K | VulgHetz | 8:21 | Venitque Ioram Seira, et omnes currus cum eo: et surrexit nocte, percussitque Idumæos, qui eum circumdederant, et principes curruum, populus autem fugit in tabernacula sua. | |
II K | VulgHetz | 8:22 | Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. | |
II K | VulgHetz | 8:23 | Reliqua autem sermonum Ioram, et universa, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in Libro verborum dierum regum Iuda? | |
II K | VulgHetz | 8:24 | Et dormivit Ioram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in Civitate David, et regnavit Ochozias filius eius pro eo. | |
II K | VulgHetz | 8:25 | Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudæ. | |
II K | VulgHetz | 8:26 | Viginti duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. | |
II K | VulgHetz | 8:27 | Et ambulavit in viis domus Achab: et fecit quod malum est coram Domino, sicut domus Achab: gener enim domus Achab fuit. | |
II K | VulgHetz | 8:28 | Abiit quoque cum Ioram filio Achab, ad præliandum contra Hazael regem Syriæ in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Ioram: | |